Storicamente. Laboratorio di storia
S. Thomae aquinatis Summa theologiae
«Actus [.] peccati potest habere duplex principium. Unum quidem primum et universale, quod imperat omnes actus peccatorum: et hoc principium est voluntas, quia omne peccatum est voluntarium. Aliud autem principium actus peccati est proprium et proximum, quod elicit peccati actum: sicut concupiscibilis est principium gulae et luxuriae, et secundum hoc gula et luxuria dicuntur esse in concupiscibili. Dissentire autem, qui est proprius actus infidelitatis, est actus intellectus, sed moti a voluntate, sicut est assentire. Et ideo infidelitas, sicut et fides, est quidem in intellectu sicut in proximo subiecto, in voluntate autem sicut in primo motivo. Et hoc modo dicitur omne peccatum esse in voluntate»: S. Thomae aquinatis Summa theologiae , cura et studio P. Caramello, cum textu et recensione leonina, Taurini, Marietti, 1952-62, III, 1962, II-II, q. X De infidelitate in communi, a. 2 Utrum infidelitas sit in intellectu sicut in subiecto, 53-54, 54.