Storicamente. Laboratorio di storia
Tractatus de fide theologica
«Ad haeresim requiritur voluntas prava; malitia autem huius voluntatis non consummatur in sola voluntate, sed sumitur ex actu intellectus, quem habet pro obiecto et pro effectu; ergo peccatum, quod tali voluntate committitur, in intellectu consummatur, nam ille actus intellectus, circa quem talis voluntas versatur, comparatur ad ipsam, sicut actus externus ad internum, vel sicut actus imperatus ad imperantem. Omne autem peccatum, quod exterius committitur, eet per voluntatem imperatur, in ipso actu exteriori consummatur, ut homicidium in hominis occisione, furtum in ablatione rei alienae, et sic de aliis; ergo similiter haeresis consummatur in intellectu; non consummatur autem nisi in iudicio erroneo; ergo illud est de ratione haeresis consummatae»: Tractatus de fide theologica, disp. XIX De infidelibus apostatis, seu haereticis, et imprimis de culpa eorum, haeresi, s. IV, in Opera omnia. Editio nova innumeris pene veterum editionum mendis liberata , ill. C. Berton, Parisiis, apud Ludovicum Vivès, bibliopolam editorem, 1856-78, XII, 1858 (orig. 1621),
480-85, 480-81.