Praefatio in disputationes de controversiis christianae fidei adversus huius temporis haereticos
«Cum versutissimus hostis noster animadverteret, parum se in articoli illis convellendis proficere, qui ad ipsas divinas personas pertinerent, totum se ad eos commovendos, et destruendos convertit,
qui ad Ecclesiam, et sacramenta pertinent. Hos duos articulos, Credo sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, ab anno millesimo usque ad hanc diem, saepius
mutatis, auctis, renovatis exercitibus, per berengarianos, petrobrusianos, waldenses, albigenses, wyclefistas, hussitas, lutheranos, zwinglianos, confessionistas et anabaptistas omni arte atque
industria et omnibus totius inferni viribus evertere conatus est, et adhuc hodie conatur. Illud autem mirabile et animadversione dignum mihi videri solet, quod Berengarius tanquam auctor et parens
haereticorum huius temporis, tribus suis erroribus fundamenta iecerit trium praecipuarum sectarum, ad quas hoc tempore caeterae omnes revocari possunt, sacramentariorum videlicet,
confessionistarum, anabaptistarum. Primus enim Berengarii error fuit, non esse in eucharistia verum Christi corpus, sed tantum ea significari. Hunc errorem tanquam suum et proprium sacramentarii
receperunt. Alter eiusdem fuit error, quem post secundam palinodiam excogitavit, esse quidem in eucharistia verum Christi corpus, sed una cum substantia panis, atque hunc suum fecit Confessio
augustana, et in eo confessionistae omnes perseverant. Tertius eiusdem Berengarii error fuit, parvulos non esse baptizandos, nec matrimonia colenda, cum omnes feminae omnibus masculis sint
communes, [.] ista vero ipsissima est anabaptistarum fides et doctrina»: Praefatio in disputationes de controversiis christianae fidei adversus huius temporis haereticos, in Roberti
Bellarmini politiani S. J. opera omnia ex editione veneta, pluribus tum additis tum correctis , ed. J. Fèvre , Paris, Vivès, 1870-74 (rist. anast. Frankfurt a. M., Minerva, 1965), I, 1870,
53-62, 60-61.