Commentaria a Secunda secundae Summae theologiae a quaestione I ad quaestionem LVI ad codices manuscriptos vaticanos exacta
Cfr. T. de Vio, Commentaria a Secunda secundae Summae theologiae a quaestione I ad quaestionem LVI ad codices manuscriptos vaticanos exacta , cura et studio fratribus [.] ordinis
[praedicatorum], in Sancti Thomae Aquinatis Doctoris angelici opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita , Romae, ex Typographia polyglotta Divinae congregationis de propaganda
fide, 1882-1948, VIII, 1895, q. X De infidelitate , a. 7 Utrum sit cum infidelibus publice disputandum , 87-88, «Iura non prohibent disputationem de fide laicae personae nisi
formaliter intellectam. Haec autem contingit quando vel defendenda fides, vel confundendus error contrarius, vel dubium de fide occurrit. Sic enim disputare de fide illicitum est laicis, prohibente
iure. Et ratio iuris est quia leges feruntur secundum id quod est in pluribus: communiter autem laici non sunt docti in fide adeo ut sint theologi sufficientes ad hoc. Unde posset licite contra
hanc legem disputari a laico docto, quando casus esset ut non secundum verba, sed intentionem legis, agendum esset: prout in communi de huiusmodi interpretatione legum praedictum est. [.] Non
huiusmodi laici disputant de fide materialiter tantum, et gratia exercitii, vel potius honoris. Et propterea a nullo praelato reprehenduntur, servata modestia conclusionum, et arguendi modo in
materia fidei».