Tractatus de fide theologica
«Ex quibus omnibus colligere licet tria ad haeresim concurrere, ac necessaria esse, scilicet, materiam seu doctrinam circa quam haeresis versetur, iudicium erroneum intellectus, et voluntatem qua
talis doctrina taleque iudicium eius eligitur. Quae tria, si ordine executionis seu generationis, ut sic dicam, comparentur, ita se habent, ut haeresis a voluntate incipiat, et ex illa sequatur
iudicium, et inde ad falsam doctrinam tradendam procedatur; at vero secundum ordinem intentionis, necesse est ut praecedat propositio falsae doctrinae cum aliquo iudicio de credibilitate eius, nam
illa doctrina comparatur ad voluntatem tanquam obiectum eius, et ideo necesse est ut in illo ordine praecedat; deinde vero sequitur voluntas amplectendi talem doctrinam per iudicium aliquod per
talem voluntatem imperatum. Haec igitur tria ordine posito sunt a nobis declaranda»: Tractatus de fide theologica , disp. XIX De infidelibus apostatis, seu haereticis, et imprimis de
culpa eorum, haeresi , s. I, c. 1, in Opera omnia. Editio nova innumeris pene veterum editionum mendis liberata , ill. C. Berton, Parisiis, apud Ludovicum Vivès, bibliopolam editorem,
1856-78, XII, 1858 (orig. 1621), 460-62 , 462.