Sancti Thomae Aquinatis Doctoris angelici opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita
«Cum haeresis ex tribus constituatur, scilicet errore in fide pertinaci; et duo prima, scilicet error et sententia fidei, spectent ad intellectum, tertium autem, scilicet pertinacia, ad voluntatem;
et hoc, superveniens praecedentibus, ita constituat rationem haeresis ut sine eo haeresis non sit, sicut nec fides sine voluntatis determinatione: manifestum primo est quod si quis sententiam fidei
contrariam secundum se teneret putans se recte sentire, non intendens ab Ecclesia dissentire, talis adhaesio non est haeresis, propter defectum pertinaciae. Sed et manifestum secundo est quod si
quis, cognoscens aliquam propositionem spectare ad fidem, [.] credat esse falsam; idest, cum occurrit sibi quod non est vera, consentit tali adhaesioni qua non putat esse veram; talis adhaesio est
vere et proprie haeresis»: Commentaria a Secunda secundae Summae theologiae a quaestione I ad quaestionem LVI ad codices manuscriptos vaticanos exacta , cura et studio fratribus
[.] ordinis [praedicatorum], in Sancti Thomae Aquinatis Doctoris angelici opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita , Romae, ex Typographia polyglotta Divinae congregationis de
propaganda fide, 1882-1948, VIII, 1895, q. XI, a. 2 Utrum haeresis sit proprie circa ea quae sunt fidei , 98-99, 99.